monumenta.ch > Plinius > sectio 116

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 116
{L} Est vero et in ipsis arboribus etiam onustis peculiaris differentia. summa sui parte fertiliores arbutus, quercus, inferiore iuglandes, fici mariscae. omnes quo magis senescunt, hoc maturius ferunt, et in apricis locis nec pingui terra. silvestria omnia tardiora. quaedam ex his omnino nec maturescunt. item quae subarantur aut quae ablaqueantur celeriora neglectis. haec et fertiliora.